BERWICUM

BERWICUM
BERWICUM
urbs Angl. ad ostium Tuedae fluv. in Northumbria, olim fuit in Marchia provinc. Scotiae. Sedes Regni proprir quondam. Inter 7. enim Anglo-Saxonum regna, numerô quartum, East-Saxonum videlicet, quod fundatum est ab Ina A. C. 547. subdivisum postea est, in Regnum Deirae et Bervici seu Berviciae: quorum illi nomen fuit ab urbe cognomine, hodie Durham, isti ab urbe Berwico. Unde vitiose Regnum hoc Berniciam appellari a nonnullis, notat Hormus, cum omnino Berwicia dicendum sit, quemadmodum illud perpetuo appellat Ioh. Maior in Histor. Scotorum. Fuit autem sub Rege proprio, usque ad A. C. 800. quô sub Rege West-Saxonum Egberto, septem Saxonum Regna in unum colaverunt, quod Angliam inposterum appellari primus hic Rex voluit. Vide Hornium Orb. Imper. p. 313. et 314.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”